라틴어 문장 검색

congiaria populo frequenter dedit, sed diuersae fere summae:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:1)
modo quadringenos, modo trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:2)
eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse respondit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:1)
nec minore grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:3)
Cum ex Germanico tres nepotes, Neronem et Drusum et Gaium, ex Druso unum Tiberium haberet, destitutus morte liberorum maximos natu de Germanici filiis, Neronem et Drusum, patribus conscriptis commendauit diemque utriusque tirocinii congiario plebei dato celebrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 1:1)
congiarium populo bis dedit trecenos sestertios, totiens abundantissimum epulum senatui equestrique ordini, etiam coniugibus ac liberis utrorumque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 17장 2:1)
Congiaria populo saepius distribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:1)
omnibus dena sestertia repraesentata et quinquagena promissa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:4)
praestantis poetas, nec non et artifices, Coae Veneris, item Colossi refectorem insigni congiario magnaque mercede donauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 18장 1:2)
Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit atque inter spectacula muneris largissimum epulum Septimontiali sacrorum quidem senatui equitique panariis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium uescendi primus fecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:1)
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
duodecim milia in congiarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 11:2)
Idem cum ab eo Pacubius Taurus congiarium peteret, diceretque iam hoc homines vulgo loqui, non parvam sibi ab illo pecuniam datam:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 4:1)
Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:3)
Centum miselli iam valete quadrantes, Anteambulonis congiarium lassi, Quos dividebat balneator elixus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION